URSUS

URSUS
I.
URSUS
Consul an. Urb. cond. 1000.
II.
URSUS
Pileatus, Sex. Ruf. locus Romae, apud Portam Esquelinam. Ubis aedes S. Bibianoe virgin. Hinc S. Bibtana dicitur.
III.
URSUS
quasi orsus Isidoro, ut vidums; Barthio potius a viurgente et pettinaci bestiae saevitia; at Varroni, quem sequitur Bochartus, ab ipsius voce; quam βρυχὴν quoque, i. e. rugitum, vecat Op pia nus: quemadmodum et, sicut leones, pardos, pautheras, ita etiam ursos, βρυχᾶςθαι dicit Pollux, Στεναγμὸν appellant Graeci Iuterpretes i. e. gemptum, Esai, c. 59. v. 11. et videtur ursorum vox habere aliquid gemebundum. Unde Horatius, Epod. Od. 16. v. 51.
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile.
Latine uncare est, apud Auctorem Poematii de Philomela,
Dum lynces orcando fremunt, ursus ferus uncat.
Sed ea vox, nt plutes aliae ibidem, eruditis suspecta est, quum ὀγκᾶςθαι, uncare, proprie sit asinorum. Melinus igitur Spartianus. in Antonino Geta, Ursi soeviunt, inquit, c. 5. Unde Virg. l. 7. Aen. v. 18.
---- atque in proesepibus ursi
Soevire ------
Graece ἄρκτος, quasi ἀργὸς i. e. piger. Pigerrimum enim esse animal, docet φωλείας tempus, quô ursa per plures menses, prae nimia pinguedine, βαρεῖα καὶ ναρκώδης καὶ δυσκίνητος οὖσα, manet in antro prorsus immota, donec emaciata pristinas vires recuperet. Aliter κνωπὲυς, seu κνοῦπις, a κνώψ, caecus. Namque oculi eorum hebetantur crebro, quâ maxime causa favos expetunt, ut convulner atum ab apibus os levet sanguine gravedinem illam, quâ scil. oculi hebetantur, Plin. l. 8. c. 36. Solinus tamen id lucis desuetudini imputat: Enixoe ursoe quaternis latent mensibus. Mox egressoe in diem liberum, tantam patiuntur ins olentiam lucis, ut putes obsitoe cocitate, c. 26. Unde apud Syrachidem, Eccles. c. 25. v. 23. Πονηρία γυναικός ἀλλοιοῖ την` ὅρασιν ἀυτῆς, καὶ σκοτοῖ τὸ πρόσωπον αὐτῆς᾿ ὠςἄρκτος, Vulgatus verrit haec posterior, et obcaecabit vultum suum tamquam ursus. Verum quia in Graeco non legitur τυφλοῖ, obcaecat, Ide σκοτοῖ, obtenebrat, obscurat; iudicat Bochartus, nubila morosi vultus, qualem nequam mulieres exhibent, potius conferri cum nrsurm παναμειδήτοισι προσώποις, faciebus a risu plane alienis, ut Oppianus vocat, Cyneget. l. 3. Certe animal hoc esse σκυθρωπότατον maxime tetricum, ait Plut de Amore erga liber. unde est, quod ursos Poetae tristes vocitant. Inter alios Statius, apud quem l. 2. Achill. v. 408. legitur Achilles,
----- tristes turbare cubilibus ursas.
Ut autem hilaritas vultur videtur lucem addere, contra ira et morositas illum obscurat, et obnubilat, uti pluribus docet Bocharrus, ubi de leonum episcynio. Hebraeis, Chaldaeis, Syris, Arabilus, Aethiopibus dob vel dub, appellatur utsus, qusi
villosut hispidus, quod in omnibus feris huic maxime est proptium, Unde de Callisto in ursam mutatâ, Ovid. l. 2. Met Fab. 5. v. 478.
Brachia coeperunt nigris horrescere villis.
Et villosus familiare ursorum epitheton, apud Poetas est. uti et Δασυλλὶς, in Etymologo: et secundum quosdam Germanis Beer, vel Baer, et Anglis Bear, dicitur, quia in Phaovirino βειρὸν est δασὺ, densum, villosum. Coeterum prima in Sacris ursi mentio fit 1. Sam. c. 17. v. 34. ubi narrat Sauli David, quomodo ursum, auferentem ovem a grege, percusserit, ove ex ore eius erutâ, ac in se insurgentem, maxillâ arreptum, necavetit, nempe et ursi ovibus infesti. idque noctu maxime, quandoque sub autrorae tempus. Unde Val. Flaccus, Argonaut. l. 2. v. 73.
Albet ager notisque truruces ab ovilibus ursi
Teccta domosque pertunt ----
Quandoque sub vesperam, ut ex Horatio vidimus. Os autem iis iuxta Oppinianum, Κάρκαρον, οὐλόμενον, ταναὸν, asperum, exitiosum, patulum, e quo David ovem abreptam, tamquam e barathor eruti, illumque in posteriores pedes insurgentem, ut eum priorum amplexu suffocaret et contereret, secundum Papiniavum illud,
Proelia villosis ineunt complexibus ursi,
maxillâ aut mentô arreptum, ut a morsu cohiberet, pastorali pedô confoldit. Quam vero periculosum sit ursi rostrum attentate et corripeter, ex Martiali notum, l. 6. Epigr. 64. v. 27
----- rabido nec perditus ore
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi.
Nec minus ab urso, quam a leone, perculum. Unde Amos, c. 5. v. 19. Quomodo si quis fugiat leonem, et occurrat ei ursus. Ut in quo duo timentur, versutia et ferocitas. Nec enim alter animali in maleficio stultitia sollertior, Plin. ubi supra. quare eriam cicuratum in speciem et mansuefactum, ad ingenium subinde redit, et incautos homines aggreditur necatque. Quo facit illud Iereiniae, Thren. c. 3. v. 10. Ursus insidians est mihi. Ferocia dein ei maxima est, in orbitate inprimis ac fame. Unde Deus ipse Oseae c. 1. v. 8. Occurram eis, ut ursa orbat, et dialacereabo proecordia eorum. Vide quoque 2. Sam. c. 17. v. 8. et Proverb. c. 17. v. 12. Scilicet in hoc genere femina ferocior fortiorque, de qua supra iam dictum: quam proin raptis (id quod tamen raro fit) occisisque catulis, immanem in modum ferocire, constat. Vide elegautem in hanc rem locum Cyrilli in Esai. l. 5. p. 834. In fame vero non greges solum, sed et armenta, audet aggredi ursus, adeoque ipsos tauros: de qua ursorum cum tauris lucta pulchre Aelianus, Histor. l. 6. c. 9. Aristoteles, Histor, l. 8. c. 5. Plinius et Solinus, ubi supra. Proinde, ut magna rerum conversio sub Messia futura significetur, praedicitur fore, ut, mutuô inter haec animalia odiô desaerviente, bos et ursa poescantur simmul, Esai. c. 11. v. 7. Alia quaedam de Ursorum natura infra, ubi de Persarum cum hoc animali comparatione. At caput urso invalidissimum, quod leoni fourtissimum. Ideo, urgente vi, proecipitaturi se ex aliqua rupe, manibus eô opertô iaciuntur, Plin. d. l. Ubi manus apposite vocat anteriores eius pedes, ut qui manuum formam exacte imitantur. Oppianus iterum Cyneget. l. 3. v. 144.
Χεῖρας χερσὶ βροτῶν ἵκελαι ---
His laqueos discerpunt, Plut. de Causis Natur. Qu. 28. taurrum cornua apprehendunt, Alkazuin, ubi de pugna ursi cum tauro: et citcumplicatos venatores suffocare conantur, ut vidimus. Sed dextrâ imprimis valent, quâ devinctâ omnis eorum impetus cessat. Oppianus, l. 6. Eandem, per totos 40. dies sine cibo manentes, circumlingere sat habent, Aelianus, l. 6. c. 3. quam γλυκυκάτην εἶναι, σάκρα δὲ φαγεῖν ἡδιςτην, duilcissimam esse et carnem illius esui gratissimam, ait idem Plutrachus, ubi suproe quoest. 22. Scilicet et homini ad varia hoc animal inservit. Et quidem Atalantam, et Paridem ursa liberta lactâsse legitur, apud Aelian. Histor. Var. l. 13. c. 1. et Alexandrum Neap. Genial. Dierum. l. 2. c. 31. Capiuntur autem non unô modô, c. quibus unum exposuimus supra. Ac tum vel feritati suae relinquuntur spectaculis inservituri. Plin. ibid. annalibus notatum est --- domitium Aenobarbum Aedilem Curulem ursos Numidicos centum et totidem venatores Aethiopas in Circo dedisse. Miror adiectum, Numidicos fuisse, cum in Africa ursos non gigni constet. Quem tamen Plinii stuporem, et, unde is ortus, errorem, erudite refellit Salmas. ad Solin. p. 311. et 312. Mille ursos unâ die exhibitos, habes apud Capitolin, in Gordianis Trib. c. 3. At ludis circensibus P. cornelti Scipionis Nascioe et P. Lentuli Aedilium curulius, sexaginta tres Africanas, et quadraginta ursos et elephantos lusisse, apud Livium, l. 44. c. 18. Atrocius id, quod et illis sontes obiecti; quod tamen persequutione diocletianaeâ Christianis pepercisse, in Palaestina et Tyro, Eusebius narrat, l, 8. c. 7. Vel humanâ industriâ cicurantur. Et rum vel Numinalicui conecrabantur olim, qualis Athenis fuit ur sa Dionoe, quam cum iaculis consixissent iuvenes quiam, sororem ab illa discerptam ulturi, pestis oborta ingens non cessavit prius, quam virgines nonullae in locum, honoremque unsae peremptae, dicarentur dianae, quod ἀρκτεύεςθαι τῆ θεῷ dictum, quemadmodum et ipsae pullae ἄρκτοι, i. e. ursoe, appellatae sunt, nti legimus apud cael. Rhodig. Antiqq. Lestion. l. 26. c. 19. Vel domestieae oblectationi adhiberi consuevêre, uti vidimus de Romanis, voce Ursa, adde supra dicta, in voce Innocentia. Hodieque spectaculô ursos circumduci, a Lithuanis praesertim, Moscisque, notum. Alius fuit Ursum circumducendi ritus, notatus Hincmato Remensi Capitul. ad Pres byteros, c. 14. Nec turpia ioca cum urso, veltornatricibus, ante se facere permittat. Et can. 61. Synodi Trull.
Τῷ ἀυτῷ δὲ τοῦτο ἐπιτιμίῳ καθυποβάλλεςθαι δεῖ καὶ τοὺς ἄρκτους ἐπισυρομένους ἢ τοιαῦτα ζῶα πρὸς παίγνιον καὶ βλάβην τῶ ἁπλουςτέρων. Ubi. in eiusmodi Ursorum capitibus et corporibus tincturas appendere solitos dareque passim ex pilis eorum cum tincturis, tamquam phylacteria, ad depellendos morbos, atque adeo oculorum fascinos amoliedos, observant Balsamon: Minatores, apud Eligium Noviom. Episcop. Hom. 14. huiusmodi ursotum circumductores vocitatos esse, ait Carolus du Fresne in hac voce. Sed et occisi ad varia inservinnt. Dextram inprimis manum in Principum delitiis esse constat. vide quae paulo ame, item supra, dictasunt, voce Branca. At cerebro venesicium incesse creditum, occisorumque in spectaculis capita cremant, testato, quoniam potum in ursinamrabiem agat, Plin. d. l. Capita vero integra galeis olim addita, Sratius, Theb. l. 4. v. 304.
Ille Lycanoioe ritu caput asperat ursoe.
Medullâ Achilles pastus, apud Apollodorum, l. 3. Pelle loticas galeasque levis armaturae milites equitesque apud Romanos rectas habuêre, teste Alexandtô Neapol. Genial. Dier. l. 1. c. 20. Etiam pelles ursorum, alborum praesertim, scabellis sacrorum Altarium, ve frigius Sacerdotibus noceat, apud Septentrionales substerni consuevisse, legas apud Olaum. l. 4. c. 5. Imo et nomina ab Ursis Principibus viris placuêre, qua de re vide Crantzium, Danie l. 4. c. 27. ut de illustri Ursinorum, quae Romae hodieque floret, Famillia; de poteutissima in Helvetiis Baernatium Republ. cuius insignia nobilis haec ffera illustrat, aliisque ni addam. Non possum tamen non pauca adicere, de Persarum Monarchia, cum urso collatâ, Daniel. c. 7. quam comparationem in 4. hisce constitisse, volunt Talmudici, quia edunt et bibunt ursinô more, et pingues sunt ut ursi, et comati ut ursi, et irrequieli ut ursi, in Kiddusin, c. 4. Et quidem,. primum quod attinet, notum illud Hortaii de Mavio lurcone, l. 1. Epist, 15. ad Vallam, ubi alii Menium leungt, v. 35.
-- --- patinas coneabat omasi
Vilis, et agninoe, tribus ursis quod satis esset.
Cui vitio Persae mancipati coeperunt, cum priscos illorum mores Medicus et Lydius infecit luxus: Unde et pinguedo corporis, notata Aeliano, in Variis, l. 12. initiô. Prolixum dein capillitium Persis, quos pronin πομήτας, i. e. crinitos, vocat Oraculum Milesiis redditum, apud Herodotum, Musd 6. Ultimum minus quadrat in ursos, quod pigerrimum esse animal diximus. Tamen ibidem habet Glossa, Urso nulla quies, cum enim ad palum est vinctus, eum assidue circumir. At Ioseph Iachiae fil, utsum observat esse leon minus pugnacem, et Nebuchandezarem leoninô robore Babylonicum Imperium stabilivisse, cum Ursi robur Dario Medo suffecerit ad Chaldaos debellandos. Alii ex Xenophonte Persas olim habitâsse probant εν ὀρεινῇ οὔσῄ τη-χώρῃ, in regione montana, quomodo ursi, Theocr. Idyll. 1. Addunt, cum urso conferri Persa, ratione immantitatis, quae summa fuit, Ammianus, l. 23. His iunge Persarum libidinem, quae in ursis itidem tanta, ut quia cum fetae sunt, Veneris usu carent, pronde fetum ante tempus ex utero violenter exprimant, teste Oppianô, d. l. Subtilius id, quam solidius, quod nonnemo huc refert, ad Persarum Regem aliter accedere non licuisse, quam pronum, et prostratô more adorantium corpore: constat autem, ante ursos tam venatores, quam viatores, ad terram cernuos se proicere, tanqua, mortuos, ut evadant illotum, quippe qui cadavera non tangant, impetum, ex Aeliano, Histor. l. 5. c. 49. etc. Apocalypseos vero, c. 13. v. 2. Bestia, quô nomine Romanum Imperium intelligunt Eruditi, leonis os, pardi corpus, et ursi pedes habet. Ubi, ut per os leonis robur immensum, et per pardi corpus aut maculas vatium regimen, vel diversae gentes, vel technae variae, quibus rem suam Romani auxerunt: sic per ursi pedes, firmior quidem, sed et tardior gressus ac progressus videtur significari. Latum enim in tera pedem ursus figit fortius, pardô vero et leone lentius graditur, Plin. l. 11. c. 45. ita Romanet Rei publ. firma fuêre incrementa, sed tarda, ut quae annô Urb. Cond. 500. demum Italiâ ptimum excessit. Vide Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 9. totô. ubi plura in hanc rem, inter alia et de iudicio Die per ursos exercito, ac strage puerorum, ad Eliaei preces, ab iis editâ, prope betheslem, memoratâ, 2. Reg. c. 2. v. 23. 24. varia egregia addit: aliquid etiam supra ubi de ursis Numidicis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Ursus —  Pour l’article homonyme, voir Ursus (film, 1961).  …   Wikipédia en Français

  • Ursus — (lat. „Bär“) steht für: ein männlicher Vorname, siehe Urs Ursus (Bären), die Gattung der Braunbären Ursus (Bier), ein rumänisches Bier Ursus (Schlepper), eine polnische Traktormarke Ursus Traktorenwerk (Wiesbaden), ein deutscher… …   Deutsch Wikipedia

  • Ursus — is Latin for bear . In this form it refers to a male bear or the species regardless of gender; the specifically female form is Ursa. It could refer to: *Ursus (biology), a genus of bears. *Ursus (film character), a fictional character in Italian… …   Wikipedia

  • Ursus — Ur sus, n. [L., a bear.] (Zo[ o]l.) A genus of Carnivora including the common bears. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ursus — (lat.), Bär. U. spelaeus, so v.w. Höhlenbär …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ursus — (lat.), der Bär (als Sternbild: Ursa, s. Bär) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ursus — Pour les articles homonymes, voir Ursus (film, 1961), Ursus (Warszawa) et Ursus (bière) …   Wikipédia en Français

  • Ursus — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar al autor princip …   Wikipedia Español

  • Ursus, S.S. (7) — 7S. S. Ursus (Ursius) et Leobatius, Abb. (28. al 18. Juli, 27. Oct. al. 6. Dec.). Diese hhl. Aebte werden zu Bourges und Tours in Frankreich (in agro Turonensi) verehrt. Der hl. Ursus, geb. zu Cahors, Dep. Lot, brachte einen großen Theil seines… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Ursus — noun type genus of Ursidae: brown bears; in some classifications genus Ursus includes all bears • Syn: ↑genus Ursus • Hypernyms: ↑mammal genus • Member Holonyms: ↑Ursidae, ↑family Ursidae • Member …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”